DIDYMAEUS

DIDYMAEUS
I.
DIDYMAEUS
Apollo dictus est, quod geminam speciem sui nominis praeferat, illuminando, formandoqueve Lunam. Ex uno enim fonte lucis gemino sidere spatia diei, ac noctis illustrat. macrob. Hic Licinio, de rerum suarum successu, sciscitanti, his Homeri versibus respondisse legitur:
Te Iuvenes, grandaeve pater, vexare feroces
Certum est: Te infirmum manet aerumnosa senectus.
victus est autem Licinius, a Constantino Mag. post excitatam dirissimam contra Christianos persecutionem, in Bythynia, ad Hadrianopolim, A. C. 320. Vide Euseb. de vita Constantin. et in Hist. nec non hîc infra
II.
DIDYMAEUS
nomen quo Luna et Sol fimul Veteribus culti sunt. Macrob. l. 1. c. 17. Α᾿πόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui Numinis praefert, ipse illuminando formandoqueve Lunam. Etenim ex uno fonte Lucis gemino sidere spatia diei ac noctis illustrant. Unde et Romani Solem, sub nomine et specie Iani, Didymaei Apollinis appellatione venerantur. Vide de Didymaei Apollinis Oraculo Plin. l. 5. c. 29. Nunc Didymaei Apollinis a litore stadiorum viginti. Reddebat
enim Apollo hic vocem, qualcm Pythia reddebat, idqueve Mileti, ut discimus ex Origene c. Celsum l. 6. sub fin. et Steph. qui uno templo in hac urbe utrumque Numen cultum esse tradit. Seu potius, in Milesiorum agro, ut ostendit Salmas. Hoc a Xerxe combustum, postea a Milesiis refectum est, cui operi Poenis et Daphnis praefuisse videntur eidem. Idem Μαντεῖον Didymaei Apollinis quoque εν Βραγχίδαις dicebatur, uti habet Pompon. Mela c. 17. Vide C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb.
l. 8. v. 199.
Noc Clarias hac luce fores, Didymeaque quisquam
Limina,
et Salmas. ad Solin. p. 810. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Apollo — This article is about the Greek and Roman god. For other uses, see Apollo (disambiguation) and Phoebus (disambiguation). Not to be confused with Phobos (mythology). Apollo …   Wikipedia

  • Portico — For other uses, see Portico (disambiguation). Under the portico of the Pantheon …   Wikipedia

  • Didyma — Didyma(Δίδυμα) (Didim) Enriched mouldings from the third century rebuilding …   Wikipedia

  • Hypaethros — or hypaethral opening is the Greek term quoted by Vitruvius (iii. 2) for the opening in the middle of the roof of decastyle temples, of which there was no example in Rome, but one in Athens in the temple of Jupiter Olympius, which is octostyle …   Wikipedia

  • Dídima — Saltar a navegación, búsqueda Didymaion, Didim Dídima (Griego: Δίδυμα) fue un santuario jónico, la moderna Didim, Turquía.[1] La ciudad se encuentra justo fuera d …   Wikipedia Español

  • Didimeo — ► adjetivo literario Del dios Apolo. * * * didímeo, a adj. Mit. De Apolo. * * * didimeo, a. (Del lat. Didymaeus, y este del gr. Διδυμαῖος, de Dídimo, antigua población de Asia Menor, cercana a Mileto, en la que se rendía culto al dios Apolo). adj …   Enciclopedia Universal

  • APOLLO — I. APOLLO Monachus in Thebaide, qui annis 40. moracus est in solitudine, parvulam in monte vicina speluncam habens, sed pro miraculorum multitudine brevieffectus insignis, plurimorum Praeses exstitir monachorum. Sozom. l. 8. c. 1. II. APOLLO pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • didimeo — didimeo, a (Del lat. Didymaeus, y este del gr. Διδυμαῖος, de Dídimo, antigua población de Asia Menor, cercana a Mileto, en la que se rendía culto al dios Apolo). adj. poét. Perteneciente o relativo a Apolo …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”